Hiezechielis Prophetæ 34:23
[Et suscitabo super eas pastorem unum qui pascat eas, servum meum David: ipse pascet eas, et ipse erit eis in pastorem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
22salvabo gregem meum, et non erit ultra in rapinam, et judicabo inter pecus et pecus.]
Read all of Hiezechielis Prophetæ 34
Cross References
Ecclesiastes 12:11Verba sapientium sicut stimuli, et quasi clavi in altum defixi, quæ per magistrorum consilium data sunt a pastore uno. + 12.11 Verba sapientium. HIER. Ne videatur temere post legem per Moysen, ipso Deo præmonente, datam, nova præcepta cudere, dicit hæc verba sapientium esse.
Isaiah 40:11Sicut pastor gregem suum pascet, in brachio suo congregabit agnos, et in sinu suo levabit; fœtas ipse portabit. + 40.11 Gregem suum, etc. Nunc contemplatione, in futuro ipsa visione: nunc docendo, postea salvando vel satiando. Fetas. Doctores filios quotidie Deo parturientes.
Jeremiah 3:15Et dabo vobis pastores juxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina.
Jeremiah 30:9sed servient Domino Deo suo, et David regi suo, quem suscitabo eis. + 30.9 Et David. Christo, scilicet; quomodo enim primus Adam et secundus scribuntur juxta corporis veritatem sic et David. Christus enim de David secundum carnem.
Hosea 3:5Et post hæc revertentur filii Israël, et quærent Dominum Deum suum, et David regem suum: et pavebunt ad Dominum, et ad bonum ejus, in novissimo dierum.
Zechariah 13:7Framea, suscitare super pastorem meum, et super virum cohærentem mihi, dicit Dominus exercituum: percute pastorem, et dispergentur oves: et convertam manum meam ad parvulos.