Hiezechielis Prophetæ 34:25
Et faciam cum eis pactum pacis, et cessare faciam bestias pessimas de terra: et qui habitant in deserto, securi dormient in saltibus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 34
Cross References
Leviticus 26:6Dabo pacem in finibus vestris: dormietis, et non erit qui exterreat. Auferam malas bestias, et gladius non transibit terminos vestros. + 26.6 Et gladius non. ISICH. Quia pax erit in finibus vestris; modo ex concupiscentiis sunt bella et lites.
Job 5:23Sed cum lapidibus regionum pactum tuum, et bestiæ terræ pacificæ erunt tibi. + 5.23 Sed cum lapidibus regionum pactum. Quasi divisæ sunt regiones gentium, ecclesiæ moribus et linguas distantes; lapides electi, qui in ædificio ponuntur. Qui ergo recte vivit pacto se lapidibus jungit: quia in eo quod mundum deserit, sanctis per imitationem se alligat; unde impugnatio crescit, qua tamen attritus humilius Deo subditur, unde subjicit: Et bestiæ terræ. Non pacatæ sed pacificæ, quia non pacem habent, sed pacem faciunt; quia cum acrius homo a diabolo impugnatur, amplius ad amorem impellitur, et cum eo robustior pax efficitur. Vel bestiæ sunt motus carnis, quæ continentia quasi cavea pressæ, etsi tentando rugiunt, non tamen ad effectum quasi ad rabiem morsus excedunt, in quo sunt pacificæ. Vel quia perturbant, amplius illud, ubi nulla contradictione vivitur, diligitur: et sic ad amorem intimæ quietis impellunt.
Proverbs 3:24Si dormieris, non timebis; quiesces, et suavis erit somnus tuus. + 3.24 Si dormieris, non timebis, quiesces, et suavis. Patet juxta litteram, etc., usque ad quia Deum ubique protectorem habet et custodem.
Isaiah 35:9Non erit ibi leo, et mala bestia non ascendet per eam, nec invenietur ibi; et ambulabunt qui liberati fuerint.
Isaiah 55:3Inclinate aurem vestram, et venite ad me; audite, et vivet anima vestra, et feriam vobiscum pactum sempiternum, misericordias David fideles.
Jeremiah 23:4Et suscitabo super eos pastores, et pascent eos: non formidabunt ultra, et non pavebunt, et nullus quæretur ex numero, dicit Dominus.]