Hiezechielis Prophetæ 34:31
Vos autem, greges mei, greges pascuæ meæ, homines estis: et ego Dominus Deus vester, dicit Dominus Deus.]
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And ye my flock, the flock of my pasture, are men, and I am your God, saith the Lord GOD.
In Context
30Et scient quia ego Dominus Deus eorum cum eis, et ipsi populus meus domus Israël, ait Dominus Deus.
Read all of Hiezechielis Prophetæ 34
Cross References
Psalms 95:7Afferte Domino, patriæ gentium, afferte Domino gloriam et honorem; + 95.7 Afferte Domino patriæ. CASS. Secunda pars, ubi ad subditos loquitur, etc., usque ad ut nullus excipiatur, indigena, vel peregrinus. Gloriam. ID. Quoniam bene conversatur homo, in quo glorificatur Deus. Honorem. Cum de bonis gratia refertur, unde, Non est inventus qui daret honorem Deo, nisi hic alienigena. In atria. ID. Atria, prophetæ vel apostoli, quibus itur ad Dominum; de atriis, prophetis vel apostolis, venitur in atrium catholicæ Ecclesiæ, ubi majestas adoratur. AUG. Vel, Introite in atrio, id est, in doctrinam prophetarum et apostolorum. 1
Isaiah 40:11Sicut pastor gregem suum pascet, in brachio suo congregabit agnos, et in sinu suo levabit; fœtas ipse portabit. + 40.11 Gregem suum, etc. Nunc contemplatione, in futuro ipsa visione: nunc docendo, postea salvando vel satiando. Fetas. Doctores filios quotidie Deo parturientes.
Ezekiel 36:38ut gregem sanctum, ut gregem Jerusalem in solemnitatibus ejus: sic erunt civitates desertæ, plenæ gregibus hominum: et scient quia ego Dominus.]
Luke 12:32Nolite timere pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum. + 12.32 Nolite timere. Regnum quærite, et de regno ne diffidatis; quia Pater complacita bonitate dabit vobis regnum, non vestris meritis. Pusillus. Vel ob comparationem majoris numeri reproborum, vel potius ob humilitatis devotionem, per quam humilitatem crescit Ecclesia, per quam pervenitur ad regnum.
John 10:16Et alias oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili: et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor. + 10.16 Oportet me. Quamvis per suos, quia in illis ipse. Et vocem meam. Non dicit meorum, quia in ipsis ille loquitur.