Hiezechielis Prophetæ 35:5
Eo quod fueris inimicus sempiternus, et concluseris filios Israël in manus gladii in tempore afflictionis eorum, in tempore iniquitatis extremæ:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
4Urbes tuas demoliar, et tu desertus eris: et scies quia ego Dominus.
Read all of Hiezechielis Prophetæ 35
Cross References
Psalms 137:7Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me; et super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam, et salvum me fecit dextera tua. + 137.7 Si ambulavero in medio tribulationis. Aliter non vivificat, nisi in medio tribulationis, unde, Beati qui lugent, væ ridentibus. Super iram. ID. Hoc ipsum, quod irascuntur mihi, tua est in illos animadversio, id est punitio. Est enim eis irasci pœna, non tantum culpa. Dum ergo hoc permittis, super omnes vindictæ manum extendis. Dextera tua. Non habet Deus dexteram vel sinistram, sed dextera Dei dicitur felicitas æterna, sinistra felicitas temporalis. Aliquando ergo non salvat in sinistra sanctos suos, sed semper salvat eos in dextera. 1
Ezekiel 21:25Tu autem, profane, impie dux Israël, cujus venit dies in tempore iniquitatis præfinita:
Ezekiel 25:12[Hæc dicit Dominus Deus: Pro eo quod fecit Idumæa ultionem ut se vindicaret de filiis Juda, peccavitque delinquens, et vindictam expetivit de eis:
Ezekiel 35:12Et scies quia ego Dominus audivi universa opprobria tua quæ locutus es de montibus Israël, dicens: Deserti; nobis ad devorandum dati sunt.
Amos 1:11Hæc dicit Dominus: Super tribus sceleribus Edom, et super quatuor non convertam eum, eo quod persecutus sit in gladio fratrem suum, et violaverit misericordiam ejus, et tenuerit ultra furorem suum, et indignationem suam servaverit usque in finem.