Hiezechielis Prophetæ 36:15
Nec auditam faciam in te amplius confusionem gentium, et opprobrium populorum nequaquam portabis: et gentem tuam non amittes amplius, ait Dominus Deus.]
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
14propterea homines non comedes amplius, et gentem tuam non necabis ultra, ait Dominus Deus.
16Et factum est verbum Domini ad me, dicens:
Read all of Hiezechielis Prophetæ 36
Cross References
Psalms 123:3forte vivos deglutissent nos; cum irasceretur furor eorum in nos, + 123.3 Forte vivos deglutissent nos. Vivunt qui sciunt idolum nihil esse. Mortui sunt, qui illud putant aliquid esse. Ergo mortui absorbentur, qui putant malum faciendum quod faciunt; vivi autem, qui quidem sciunt malum esse quod faciunt, sed persecutione superati in societatem transeunt impiorum, et Deo hujus vitæ dulcedinem præferunt, sicut quidam qui timore mortis idolis sacrificaverunt. AUG. Attende etiam quod Petrus, id est Ecclesia, absorbet multos, sed non vivos. Cui dicitur: Macta et manduca. Act. 10. Nullum enim manducat, id est, membris inserit, nisi mactatum, id est, renuntiantem diabolo. Mactatur ergo in malo, sed vivificatur in bono, qui manducatur a Petro. E contra accidit illi quem deglutit diabolus. Virgam peccatorum. AUG. Dominantur enim aliquando propter disciplinam bonorum, sed hoc non semper erit, ut hic aperte dicit propheta: et ideo non deficiunt justi, quia sciunt tempus futurum, quo Christus in claritate sua apparens, congregabit ante se omnes gentes, et dividet eas sicut pastor dividit hædos ab ovibus, ovesque ponet a dextris, hædos a sinistris. Sortem. CASS. Id est, justos sorte electos, vel qui sunt sors et hæreditas Dei. 1
Isaiah 60:14Et venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te, et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi: et vocabunt te civitatem Domini, Sion Sancti Israël. + 60.14 Civitatem Domini. Civitas enim a communione dicitur, etc., usque ad qui sollicite circumiret et auxilium præberet.
Ezekiel 34:29Et suscitabo eis germen nominatum, et non erunt ultra imminuti fame in terra, neque portabunt ultra opprobrium gentium.
Ezekiel 38:18Et erit in die illa, in die adventus Gog super terram Israël, ait Dominus Deus, ascendet indignatio mea in furore meo.
Zephaniah 2:8Audivi opprobrium Moab, et blasphemias filiorum Ammon, quæ exprobraverunt populo meo, et magnificati sunt super terminos eorum.
Zephaniah 3:19Ecce ego interficiam omnes qui afflixerunt te in tempore illo: et salvabo claudicantem, et eam quæ ejecta fuerat congregabo: et ponam eos in laudem, et in nomen, in omni terra confusionis eorum,