Hiezechielis Prophetæ 36:25
Et effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, et ab universis idolis vestris mundabo vos.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 36
Cross References
Leviticus 16:30In hac die expiatio erit vestri, atque mundatio ab omnibus peccatis vestris: coram Domino mundabimini.
Numbers 19:13Omnis qui tetigerit humanæ animæ morticinum, et aspersus hac commistione non fuerit, polluet tabernaculum Domini et peribit ex Israël: quia aqua expiationis non est aspersus, immundus erit, et manebit spurcitia ejus super eum. + 19.13 Polluet tabernaculum, quantum in se est, secundum illud: Spiritum nolite exstinguere I Thess. 5., cum exstingui ille non possit. Nam si ex hoc tabernaculum immundum factum vellet intelligi, mundari juberet.
Psalms 51:7Propterea Deus destruet te in finem; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium. + 51.7 Propterea Deus. CASS. De celeri fine iniqui. Et radicem tuam de terra viventium. AUG. Radix nostra charitas est, etc., usque ad hic enim pulvis, quem projicit ventus a facie terræ. Ibid. Radix mali cupiditas, quæ non fructum parit in terra viventium. Vel, loquitur de Antichristo, cujus radix ministri, qui cum eo nihil habebunt cum sanctis. 1
Proverbs 30:12generatio quæ sibi munda videtur, et tamen non est lota a sordibus suis;
Isaiah 4:4Si abluerit Dominus sordes filiarum Sion, et sanguinem Jerusalem laverit de medio ejus, in spiritu judicii, et spiritu ardoris.
Isaiah 52:15Iste asperget gentes multas; super ipsum continebunt reges os suum: quia quibus non est narratum de eo viderunt, et qui non audierunt contemplati sunt.]