Hiezechielis Prophetæ 36:4
propterea, montes Israël, audite verbum Domini Dei. Hæc dicit Dominus Deus montibus et collibus, torrentibus, vallibusque et desertis, parietinis et urbibus derelictis, quæ depopulatæ sunt et subsannatæ a reliquis gentibus per circuitum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 36
Cross References
Deuteronomy 11:11sed montuosa est et campestris, de cælo expectans pluvias,
Psalms 79:4Deus, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus. + 79.4 Faciem tuam. AUG. Hæc facies velata fuit Asaph tempore infirmitatis Christi, et tunc ægrotavit Asaph, non valens intueri velatum nube: de qua dicitur: Ascendit Deus super nubem levem, et intrabit vel ingredietur Ægyptum, id est, carnem immunem a peccato; illuminavit vero eam cum surrexit et ascendit, et ita salvamur. 1
Isaiah 24:1[Ecce Dominus dissipabit terram: et nudabit eam, et affliget faciem ejus, et disperget habitatores ejus. + 24.1 Ecce Dominus nudabit, etc. HIER. Post specialem gentium singularum correptionem, etc., usque ad Ægyptiorum et multorum aliorum ad generale onus judicii extremi transit.
Jeremiah 25:9ecce ego mittam et assumam universas cognationes aquilonis, ait Dominus, et Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum, et adducam eos super terram istam, et super habitatores ejus, et super omnes nationes quæ in circuitu illius sunt: et interficiam eos, et ponam eos in stuporem et in sibilum, et in solitudines sempiternas. + 25.9 Et assumam, etc., Nabuchodonosor servum meum. Non sicut prophetæ et alii sancti, qui Deo serviunt; sed quia in eversione Jerusalem Domini serviat voluntati. Et adducam eos, etc. Hæc sunt præmia contemptorum et Deum audire nolentium. Quidquid ergo mali super nos adducitur, nostra peccata merentur; et sicut gentes contra Jerusalem adductæ sunt, sic hodie contra negligentem Ecclesiam serviunt.
Ezekiel 6:3et dices: [Montes Israël, audite verbum Domini Dei. Hæc dicit Dominus Deus montibus et collibus, rupibus et vallibus: Ecce ego inducam super vos gladium, et disperdam excelsa vestra,
Ezekiel 34:28Et non erunt ultra in rapinam in gentibus, neque bestiæ terræ devorabunt eos: sed habitabunt confidenter absque ullo terrore.