Hiezechielis Prophetæ 37:11
Et dixit ad me: Fili hominis, ossa hæc universa, domus Israël est. Ipsi dicunt: Aruerunt ossa nostra, et periit spes nostra, et abscissi sumus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 37
Cross References
Job 17:15Ubi est ergo nunc præstolatio mea? et patientiam meam quis considerat? + 17.15 Ubi est ergo nunc præstolatio mea. Præstolatio justorum, Christus; quem quandoque venturum noverant, sed venire citius quærebant: unde hic additur, nunc: Et patientiam meam quis considerat? Patientiam justorum Deus considerat; sed quasi non considerare dicitur, ad votum desiderii minus citius apparere: et in prolixiora tempora dispensationis suæ gratiam differre.
Psalms 77:7ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscantur operum Dei, et mandata ejus exquirant: + 77.7 Ut ponant. Hæc est utilitas paternæ prædicationis. Exquirant. AUG. Qui dicti sunt supra cognovisse, modo exquirant, ut sperantes in Deo, adjuventur ad implendum ab eo. 1
Psalms 141:7Intende ad deprecationem meam, quia humiliatus sum nimis. Libera me a persequentibus me, quia confortati sunt super me. + 141.7 A persequentibus me. Diabolus enim per vasa sua, id est per filios diffidentiæ, agit persecutionem corporis, ut intus fiat cordis ruina. 1
Isaiah 49:14[Et dixit Sion: Dereliquit me Dominus, et Dominus oblitus est mei.
Jeremiah 31:1[In tempore illo, dicit Dominus, ero Deus universis cognationibus Israël, et ipsi erunt mihi in populum. + 31.1 In tempore. HIER. Opere completo, cognoscitur artifex; adepta sanitate, medici industria. Sic eversa Jerusalem, et abjecto priori populo, intelligitur quod repulsio Judæorum salus sit gentium.
Lamentations 3:18Vau Et dixi: Periit finis meus, et spes mea a Domino.