Hiezechielis Prophetæ 37:12
Propterea vaticinare, et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego aperiam tumulos vestros, et educam vos de sepulchris vestris, populus meus, et inducam vos in terram Israël.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 37
Cross References
1 Samuel 2:6Dominus mortificat et vivificat; deducit ad inferos et reducit.
Job 35:14Etiam cum dixeris: Non considerat: judicare coram illo, et expecta eum.
Isaiah 26:19Vivent mortui tui, interfecti mei resurgent. Expergiscimini, et laudate, qui habitatis in pulvere, quia ros lucis ros tuus, et terram gigantum detrahes in ruinam.
Ezekiel 28:25Hæc dicit Dominus Deus: Quando congregavero domum Israël de populis in quibus dispersi sunt, sanctificabor in eis coram gentibus: et habitabunt in terra sua, quam dedi servo meo Jacob:
Ezekiel 37:21Et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego assumam filios Israël de medio nationum ad quas abierunt: et congregabo eos undique, et adducam eos ad humum suam.
Hosea 6:2quia ipse cepit, et sanabit nos; percutiet, et curabit nos.