Hiezechielis Prophetæ 37:16
Et tu, fili hominis, sume tibi lignum unum, et scribe super illud: Judæ, et filiorum Israël sociorum ejus: et tolle lignum alterum, et scribe super illud: Joseph, ligno Ephraim, et cunctæ domui Israël sociorumque ejus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
15Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
17Et adjunge illa unum ad alterum tibi in lignum unum: et erunt in unionem in manu tua.
Read all of Hiezechielis Prophetæ 37
Cross References
1 Kings 12:16Videns itaque populus quod noluisset eos audire rex, respondit ei dicens: Quæ nobis pars in David? vel quæ hæreditas in filio Isai? vade in tabernacula tua, Israël: nunc vide domum tuam, David. Et abiit Israël in tabernacula sua.
2 Chronicles 10:17Super filios autem Israël qui habitabant in civitatibus Juda, regnavit Roboam.
2 Chronicles 11:11Cumque clausisset eas muris, posuit in eis principes, ciborumque horrea, hoc est, olei, et vini.
2 Chronicles 15:9Congregavitque universum Judam et Benjamin, et advenas cum eis de Ephraim, et de Manasse, et de Simeon: plures enim ad eum confugerant ex Israël, videntes quod Dominus Deus illius esset cum eo.