The Bible Software
bible.software › Hiezechielis Prophetæ › Hiezechielis Prophetæ 37 › Hiezechielis Prophetæ 37:3

Hiezechielis Prophetæ 37:3

Et dixit ad me: Fili hominis, putasne vivent ossa ista? Et dixi: Domine Deus, tu nosti.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he said unto me, Son of man, can these bones live? And I answered, O Lord GOD, thou knowest.

In Context

2Et circumduxit me per ea in gyro: erant autem multa valde super faciem campi, siccaque vehementer.

4Et dixit ad me: Vaticinare de ossibus istis, et dices eis: Ossa arida, audite verbum Domini.

Read all of Hiezechielis Prophetæ 37

Cross References

Deuteronomy 32:39Videte quod ego sim solus, et non sit alius deus præter me: ego occidam, et ego vivere faciam: percutiam, et ego sanabo, et non est qui de manu mea possit eruere. + 32.39 Videte quod ego sim solus, etc. Generalis admonitio, quasi relicta idololatria vel hæresi et omnibus spretis immunditiis, ad verum Deum convertimini. Ego occidam. GREG., lib. VII Moral., cap. 18. Occidit ut vivificet, percutit ut sanet, etc., usque ad et sensibiles per ardorem charitatis facit.

Psalms 88:11Tu humiliasti, sicut vulneratum, superbum; in brachio virtutis tuæ dispersisti inimicos tuos. + 88.11 Vulneratum. Humiliatus est perdendo, quos tenebat; vulneratus percusso corde, ubi superbiebat. Superbum. AUG. Scilicet draconem, qui in mari factus est ad illudendum ei, qui per humilem Christum, in quo alii sunt humiles, humiliantur; humiliavit se Christus, ut humiliaret superbum. Superbus enim superbos tenebat: vulneratur diabolus vulnerato Christo, nondum ex toto mortuus est. Inimicos. Ærias potestates vel Judæos per mundum dispersos, vel de hominibus alios assumpsit qui sunt spolia diaboli, alios reliquisti quos post eum abire permisisti. 1

John 6:5Cum sublevasset ergo oculos Jesus, et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum, dixit ad Philippum: Unde ememus panes, ut manducent hi? + 6.5 Cum sublevasset. Exemplo suo nos admonet levare oculos cordis nostri, ut si forte eo ducente ad altitudinem actionis et scientiæ ascendere permittamur, turba sequentium carnalium cogitationum nos non perturbet, nec ab altitudine contemplationis dejiciat, sed eam spiritualibus escis, quantum capere possit, pascere curemus.

Acts 26:8Quid incredibile judicatur apud vos, si Deus mortuos suscitat? + 26.8 Quid incredibile? RAB. Vel sic: Rex quid dicis? incredibile judicatur apud vos? etc., interrogando, quasi dicat: Non est incredibile. Suscitavit quidem ante mortuos in exemplum futuri, vel suscitat.

2 Corinthians 1:9Sed ipsi in nobismetipsis responsum mortis habuimus, ut non simus fidentes in nobis, sed in Deo, qui suscitat mortuos: + 1.9 Ipsi. Non solum alii de nobis, sed et in nobis, etc., quia natura nostra nil nisi mortem promittebat vel defectum. Tantam insolentiam impiorum significat insurrexisse contra fidei prædicatores, ut mortem coram oculis haberent. Sic enim afflicti fuerant, ut desperarent de præsenti vita. Sed quia Deus præsidia sua non negat in desperatione positis, maxime suis, eripuit illos desperantes de semetipsis, fidentes autem de Deo. Nimia enim pressura deficere se profitebantur nisi adesset Deus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Hiezechielis Prophetæ 37:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Hiezechielis Prophetæ 37:2Hiezechielis Prophetæ 37Hiezechielis Prophetæ 37:4 →