Hiezechielis Prophetæ 38:17
[Hæc dicit Dominus Deus: Tu ergo ille es, de quo locutus sum in diebus antiquis in manu servorum meorum prophetarum Israël, qui prophetaverunt in diebus illorum temporum, ut adducerem te super eos.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 38
Cross References
Isaiah 27:1[In die illa visitabit Dominus in gladio suo duro, et grandi, et forti, super Leviathan, serpentem vectem, et super Leviathan, serpentem tortuosum, et occidet cetum qui in mari est. + 27.1 In die illa, etc. ID. Tradunt Hebræi diabolum, etc., usque ad ut inducatur gladius super eum. Vectem. HIER. LXX: Fugitivum. Tunc enim fugiet, etc., usque ad serpens autem, quia insidias molliter infundit. Cetum. Hebræi, Tanniu; unde Hebræi fabulabantur Leviathan habitare sub terra et in æthere, Tanniu vero in mari.
Isaiah 63:1[Quis est iste, qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra? iste formosus in stola sua, gradiens in multitudine fortitudinis suæ? Ego qui loquor justitiam, et propugnator sum ad salvandum. + 63.1 Quis est iste. Quidam angeli non plene cognoscentes mysterium incarnationis, passionis, resurrectionis, videntes ad cœlos ascendere Dominum cum multitudine angelorum et sanctorum hominum propria virtute, non auxilio angelorum, admirantur incarnationis, et passionis, et resurrectionis, et ascensionis mysterium: et quomodo sibi et aliis aperiat regnum cœlorum; unde et angelis Dominum comitantibus dicunt: Quis est iste? Et David similiter: Quis est iste rex gloriæ? Psal. 23.. Videtur tamen Augustus dicere super Genesim quod omnes angeli ab ipsa creatione sua, statim cognoverunt in contemplatione sui creatoris, quidquid ipse erat facturus. Hieronymus autem aperte declarat quia quidam angeli, donec perficeretur mysterium incarnationis, ad plenum non cognoverunt. De Edom. Edom ex HIER. ab edulio rufæ lentis, etc., usque ad vel de inferno spoliato victor cum fidelibus suis. Formosus in stola. Formosum calidum. Unde formosus quasi calidus, quia ex colore rubeus et roseus efficitur vultus, et inde speciosus.
Ezekiel 38:10[Hæc dicit Dominus Deus: In die illa, ascendent sermones super cor tuum, et cogitabis cogitationem pessimam:
Daniel 11:40Et in tempore præfinito præliabitur adversus eum rex austri, et quasi tempestas veniet contra illum rex aquilonis in curribus, et in equitibus, et in classe magna, et ingredietur terras, et conteret, et pertransiet.
Micah 4:11Et nunc congregatæ sunt super te gentes multæ, quæ dicunt: Lapidetur, et aspiciat in Sion oculus noster.
Zechariah 14:1Ecce venient dies Domini, et dividentur spolia tua in medio tui.