Hiezechielis Prophetæ 40:14
Et fecit frontes per sexaginta cubitos, et ad frontem atrium portæ undique per circuitum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
He made also posts of threescore cubits, even unto the post of the court round about the gate.
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 40
Cross References
Exodus 27:9Facies et atrium tabernaculi, in cujus australi plaga contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta: centum cubitos unum latus tenebit in longitudine. + 27.9 Facies et atrium. ID., ubi supra, cap. 13. Sicut Sancta sanctorum, etc., usque ad sed ejus memoria ab intimo corde eradicatur. Centum cubitos. ID., ibid. Constat centenarium, etc., usque ad et continentiæ temporalis assumant.
Leviticus 6:16reliquam autem partem similæ comedet Aaron cum filiis suis, absque fermento: et comedet in loco sancto atrii tabernaculi. + 6.16 Reliquam, etc., ut non ex toto a theologia cessemus, quia summa scientiæ in futurum conversatur. In loco. Ecclesia, quæ est introitus et vestibulum cœli, in ea oportet de divinitate loqui, unde psal. LXVII: In ecclesiis benedicite Deo, est quisque sibi domestica ecclesia, dum a terrenis negotiis cessat: hic sibi de Deo loqui et theologiam exercere potest. Tales sunt quibus pars sacrificii datur, de Deo, scilicet, meditari et loqui.
Psalms 100:4cor pravum; declinantem a me malignum non cognoscebam. + 100.4 Non adhæsit. CASS. Exponit prævaricationes. Cor pravum, qui prævaricatur corde; declinantem, hæreticum qui a catholicis dissentit: et qui a rectis semitis deviat non agnoscebam, quia etsi signati nobiscum sacramentis, non tamen veri sunt. 1
Ezekiel 8:7Et introduxit me ad ostium atrii, et vidi, et ecce foramen unum in pariete.