Hiezechielis Prophetæ 40:17
Et eduxit me ad atrium exterius: et ecce gazophylacia, et pavimentum stratum lapide in atrio per circuitum: triginta gazophylacia in circuitu pavimenti.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
18Et pavimentum in fronte portarum, secundum longitudinem portarum erat inferius.
Read all of Hiezechielis Prophetæ 40
Cross References
Exodus 27:9Facies et atrium tabernaculi, in cujus australi plaga contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta: centum cubitos unum latus tenebit in longitudine. + 27.9 Facies et atrium. ID., ubi supra, cap. 13. Sicut Sancta sanctorum, etc., usque ad sed ejus memoria ab intimo corde eradicatur. Centum cubitos. ID., ibid. Constat centenarium, etc., usque ad et continentiæ temporalis assumant.
2 Kings 23:11Abstulit quoque equos quos dederant reges Juda soli in introitu templi Domini juxta exedram Nathanmelech eunuchi, qui erat in Pharurim: currus autem solis combussit igni. + 23.11 Abstulit. RAB. Judæi superstitionibus gentium se mancipaverant, qui inter cætera solent pingere vel facere simulacrum solis ut puerum imberbem, quia nullum per sæcula senium incidit, quotidie novo ortu natus. Cui currus et equos tribuunt, quia curru igneo et equis igneis Elias raptus est ad cœlum, quod inter alia in pariete depictum vident, et vicinia nominis decipiuntur: Elios enim Græce sol dicitur.
1 Chronicles 23:28Et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini, in vestibulis, et in exedris, et in loco purificationis, et in sanctuario, et in universis operibus ministerii templi Domini.
Ezekiel 10:5Et sonitus alarum cherubim audiebatur usque ad atrium exterius, quasi vox Dei omnipotentis loquentis.
Ezekiel 41:6Latera autem, latus ad latus, bis triginta tria: et erant eminentia, quæ ingrederentur per parietem domus, in lateribus per circuitum, ut continerent, et non attingerent parietem templi.
Ezekiel 42:4Et ante gazophylacia deambulatio decem cubitorum latitudinis, ad interiora respiciens viæ cubiti unius. Et ostia eorum ad aquilonem: