Hiezechielis Prophetæ 40:28
Et introduxit me in atrium interius ad portam australem: et mensus est portam juxta mensuras superiores.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 40
Cross References
1 Kings 6:36Et ædificavit atrium interius tribus ordinibus lapidum politorum, et uno ordine lignorum cedri. + 6.36 Ædificavit atrium. BEDA ubi supra, cap. 16. De interiori atrio breviter loquitur, etc., usque ad unde sequitur: Ædificavit atrium interius tribus ordinibus I Cor. 2.. Et uno ordine. Unus ordo lignorum cedri bona est operatio sine corruptione simulationis exhibita, sine cujus adjectione fides, spes, et charitas vera esse non potest. Ligna enim cedri propter odoris gratiam et imputribilem naturæ potentiam, perseverantiam, et famam piæ actionis designant. Usque ad hoc atrium universi conscendunt electi, qui fide, spe, charitate et opere, Deo placere appetunt, hoc alta meritorum gratia transcendunt perfecti, cum in tanto virtutum culmine proficiunt, ut dicere auditoribus possint: Imitatores mei estote sicut et ego Christi I Cor. 4.; et: Nescitis quoniam angelos judicabimus, quanto magis sæcularia Ibid. 6..
Ezekiel 40:35Et introduxit me ad portam quæ respiciebat ad aquilonem: et mensus est secundum mensuras superiores.