The Bible Software
bible.software › Hiezechielis Prophetæ › Hiezechielis Prophetæ 40 › Hiezechielis Prophetæ 40:3

Hiezechielis Prophetæ 40:3

Et introduxit me illuc: et ecce vir cujus erat species quasi species æris, et funiculus lineus in manu ejus, et calamus mensuræ in manu ejus: stabat autem in porta.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he brought me thither, and, behold, there was a man, whose appearance was like the appearance of brass, with a line of flax in his hand, and a measuring reed; and he stood in the gate.

In Context

2In visionibus Dei adduxit me in terram Israël, et dimisit me super montem excelsum nimis, super quem erat quasi ædificium civitatis vergentis ad austrum.

4Et locutus est ad me idem vir: Fili hominis, vide oculis tuis, et auribus tuis audi, et pone cor tuum in omnia quæ ego ostendam tibi, quia ut ostendantur tibi adductus es huc. Annuntia omnia quæ tu vides domui Israël.

Read all of Hiezechielis Prophetæ 40

Cross References

Isaiah 8:20ad legem magis et ad testimonium. Quod si non dixerint juxta verbum hoc, non erit eis matutina lux. + 8.20 Non eris eis. ID. Hoc est si populus iste noluerit veritatem a Domino quærere, non habebit Christum, scilicet lumen veritatis, quam negligit.

Ezekiel 1:7Pedes eorum, pedes recti, et planta pedis eorum quasi planta pedis vituli: et scintillæ quasi aspectus æris candentis.

Ezekiel 8:2Et vidi: et ecce similitudo quasi aspectus ignis: ab aspectu lumborum ejus et deorsum, ignis: et a lumbis ejus et sursum, quasi aspectus splendoris, ut visio electri.

Daniel 10:5Et levavi oculos meos, et vidi: et ecce vir unus vestitus lineis, et renes ejus accincti auro obrizo:

Revelation 1:15et pedes ejus similes auricalco, sicut in camino ardenti, et vox illius tamquam vox aquarum multarum: + 1.15 Et pedes. Id est ultimi fideles, qui multis concussionibus non retinebunt priorem naturam, sicut aurichalcum, quod sæpe incenditur, et meliorem accipit colorem. In camino ardenti. In alia translatione habetur: aurichalco Libani, per quod ostenditur quod in illa regione ubi Dominus crucifixus est, maxime illa tribulatio est valitura. Et vox illius tanquam vox aquarum multarum. Id est, prædicatio ejus obtinet vim aquæ, quia mundat. Vel, quia hanc vocem receperunt jam multi populi (qui comparantur aquæ propter fluxum) tanto magis vos constare debetis. Vel vox datrix multarum aquarum, id est gratiarum, unde mox sequitur:

Revelation 21:15Et qui loquebatur mecum, habebat mensuram arundineam auream, ut metiretur civitatem, et portas ejus, et murum. + 21.15 Et qui loquebatur mecum. Vidi civitatem istam ita munitam et ornatam, et non omnes ibi vidi æquales inter se: sed unumquemque perfectum pro modo suo. Mensuram arundineam auream. Id est, divinam Scripturam Dei sapientia compositam, quæ tangit et illustrat corda fidelium. Ut metiretur civitatem et portas ejus. Id est, secundum mensuram daret etiam minoribus intelligentiam ipsarum Scripturarum. In quadro posita est. Quatuor latera, fides, spes, charitas, operatio, quæ sunt æqualia, quia quantum quis credit, tantum sperat: quantum sperat, tantum diligit: quantum diligit, tantum operatur. In quadro ergo, quia robusta fide, longanimis spe, ampla charitate, efficax opere. Vel quatuor latera sunt quatuor principales virtutes, quarum una non debet aliam excedere. In homine ergo est prudentia appetendi boni et vitandi mali, quam sequitur temperantia, ut a voluptatibus homo se retrahat: post hæc est fortitudo, ut quod intelligit, operetur: dehinc justitia, ut sic suos actus temperet, ne nimis justus vel sapiens sibi videatur. Per stadia. Stadium est locus et cursus et mensura, et octo faciunt milliare, notat autem tendentes ad bravium. Duodecim millia. Hi perfecti sunt in fide Trinitatis ex quatuor mundi partibus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Hiezechielis Prophetæ 40:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Hiezechielis Prophetæ 40:2Hiezechielis Prophetæ 40Hiezechielis Prophetæ 40:4 →