Hiezechielis Prophetæ 40:38
Et per singula gazophylacia ostium in frontibus portarum: ibi lavabant holocaustum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 40
Cross References
Leviticus 1:13intestina vero et pedes lavabunt aqua. Et oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem suavissimum Domino. + 1.13 Omnia adolebit. Hæc omnia super altare offerentem ponere jubet ut omnem nostrum hominem, spiritualibus scripturis quæ de intelligibili altari Dominici corporis dictæ sunt, coaptemus, et ad imitationem ejus vivere studeamus. Et odorem. Quando sacrificium nostrum holocaustum fit, et offerimus omnia super intelligibile altare, tanquam imitatores Christi conversationem vitæ nostræ conformantes ei, tunc offertur Domino odor suavissimus.
1 Kings 6:8Ostium lateris medii in parte erat domus dextræ: et per cochleam ascendebant in medium cœnaculum, et a medio in tertium. + 6.8 Ostium lateris. BEDA, ibid, cap. 8. Qui dam hunc locum male intelligentes, etc., usque ad et bene unum ostium, propter consonam in omnibus sanctis fidem et dilectionem veritatis. Ascendebant in medium cœnaculum et a medio in tertium. Et ædificavit. BEDA ibid. Notandum quod triginta cubiti altitudinis de quo supra legitur, etc., usque ad quia consona mente et voce omnes divinæ majestatis gloriam collaudabunt.
Ezekiel 40:12Et marginem ante thalamos, cubiti unius, et cubitus unus finis utrimque: thalami autem sex cubitorum erant hinc et inde.
Ezekiel 41:10Et inter gazophylacia latitudinem viginti cubitorum in circuitu domus undique,
Hebrews 10:22accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda, + 10.22 In plenitudine fidei. Perfecta est nostra fides, quoniam nihil horum jam est visibile, nec sacerdos, nec hostia. Aspersi corde. Per hoc ostenditur, quod non fides sola, sed vita cum virtute quæritur. Abluti aqua, id est baptismo.