Hiezechielis Prophetæ 41:1
Et introduxit me in templum, et mensus est frontes: sex cubitos latitudinis hinc, et sex cubitos latitudinis inde, latitudinem tabernaculi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 41
Cross References
1 Kings 6:2Domus autem quam ædificabat rex Salomon Domino, habebat sexaginta cubitos in longitudine, et viginti cubitos in latitudine, et triginta cubitos in altitudine.
Ezekiel 40:9Et mensus est vestibulum portæ octo cubitorum, et frontem ejus duobus cubitis: vestibulum autem portæ erat intrinsecus.
Ezekiel 41:3Et introgressus intrinsecus, mensus est in fronte portæ duos cubitos: et portam, sex cubitorum: et latitudinem portæ septem cubitorum.
Ezekiel 41:23Et duo ostia erant in templo et in sanctuario.
Ephesians 2:20superædificati super fundamentum apostolorum, et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu: + 2.20 Ipso summo angulari, etc. AUG., in Psal. 86. Ne Apostoli vel prophetæ (in quibus fundata est civitas) se tenerent, in se secutus ait: Ipso summo angulari lapide Christo Jesu; etenim in Christo totum innititur ædificium velut in primo fundamento: quod fundamentum in summo est, non in imo, ut in corporali fabrica.
Revelation 3:12Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei, et foras non egredietur amplius: et scribam super eum nomen Dei mei, et nomen civitatis Dei mei novæ Jerusalem, quæ descendit de cælo a Deo meo, et nomen meum novum. + 3.12 Columnam in templo. Firmum in se et sustentantem alios verbo et exemplo. Non egredietur. Cum sit Deo certus numerus suorum, si quis labitur, alius misericordia ejus subinducitur, sicut per superbiam Judæorum gentilitas subintravit. Filius junior, id est gentilium populus, exierat, sed morte vituli saginati, id est cruore Christi, reconciliatus non exibit amplius. Novæ. Ubi nihil vetustatis, sed plena visio pacis. De cœlo. De conformitate cœlestium creaturarum.