Hiezechielis Prophetæ 41:19
Faciem hominis juxta palmam ex hac parte, et faciem leonis juxta palmam ex alia parte: expressam per omnem domum in circuitu.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
18Et fabrefacta cherubim et palmæ: et palma inter cherub et cherub, duasque facies habebat cherub.
20De terra usque ad superiora portæ, cherubim et palmæ cælatæ erant in pariete templi.
Read all of Hiezechielis Prophetæ 41
Cross References
1 Kings 7:29Et inter coronulas et plectas, leones et boves et cherubim, et in juncturis similiter desuper: et subter leones et boves, quasi lora ex ære dependentia. + 7.29 Inter et coronulas et plectas, leones et boves et cherubim. ID., ibid. Non erat plana ulla ex parte superficies basium, etc., usque ad unde hic quoque post sculpturas cherubim bene adjungitur: Et subter leones. Quia doctores et in severitate districtionis qua peccatores judicant, et mansuetudine lenitatis qua pœnitentibus remittunt, timent judicium Dei, ne injuste ligando atque solvendo juste ligentur ab eo cujus nequit errare judicium.
Ezekiel 10:14Quatuor autem facies habebat unum: facies una, facies cherub, et facies secunda, facies hominis: et in tertio facies leonis, et in quarto facies aquilæ.