Hiezechielis Prophetæ 41:22
Altaris lignei trium cubitorum altitudo, et longitudo ejus duorum cubitorum: et anguli ejus, et longitudo ejus, et parietes ejus lignei. Et locutus est ad me: Hæc est mensa coram Domino.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
21Limen quadrangulum, et facies sanctuarii, aspectus contra aspectum.
23Et duo ostia erant in templo et in sanctuario.
Read all of Hiezechielis Prophetæ 41
Cross References
Exodus 25:28Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et circumdabis auro ad subvehendam mensam.
Exodus 30:8et quando collocabit eas ad vesperum, uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras.
1 Kings 6:20Porro oraculum habebat viginti cubitos longitudinis, et viginti cubitos latitudinis, et viginti cubitos altitudinis: et operuit illud atque vestivit auro purissimo: sed et altare vestivit cedro. + 6.20 Porro oraculum. Bene autem interior domus viginti cubitis longa est, pro mysterio geminæ dilectionis, de qua jam dictum est, quæ in hac vita ex parte maxima illustrat electorum mentes, sed in patria cessantibus aliarum virtutum operibus sola regnat. Sed et altare. ID., ibid., cap. 12. Thymiamatis scilicet, etc., usque ad quid autem lapis, cedrus, aurumque significent, supra dictum est.
1 Kings 7:48Fecitque Salomon omnia vasa in domo Domini: altare aureum, et mensam super quam ponerentur panes propositionis, auream: + 7.48 Fecitque Salomon omnia vasa in domo, etc. ID., ibid. Superius dixit Hiram fecisse Salomoni omnia vasa, nunc Scriptura subjungit eadem fecisse Salomonem. Salomon enim fecit dictando, Hiram operando. Altare aureum. ID., ibid. Corda perfectorum internæ charitatis et castitatis luce coruscant, etc., usque ad sed solummodo lacrymarum et orationis ei vota pro desiderio regni cœlestis offerunt. ID., ibid. cap. 22. Altare thymiamatis Moses fecit, etc., usque ad unde qui in vinea magni patrisfamilias laborant, denario numerantur. Mensam. ID., ibid. Scriptura spirituali intelligentia clara, etc., usque ad quæ quondam juxta litteram intelligenda putabatur. ID., ibid. Sicut mensæ in typo Scripturæ ponuntur, etc., usque ad ita electi in Scriptura continentur erecto ad superna sensu bona cœlestia a Domino quærunt et percipiunt.
Proverbs 9:2Immolavit victimas suas, miscuit vinum, et proposuit mensam suam.
Ezekiel 23:41Sedisti in lecto pulcherrimo, et mensa ornata est ante te: thymiama meum et unguentum meum posuisti super eam.