The Bible Software
bible.software › Hiezechielis Prophetæ › Hiezechielis Prophetæ 41 › Hiezechielis Prophetæ 41:24

Hiezechielis Prophetæ 41:24

Et in duobus ostiis ex utraque parte bina erant ostiola quæ in se invicem plicabantur: bina enim ostia erant ex utraque parte ostiorum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the doors had two leaves apiece, two turning leaves; two leaves for the one door, and two leaves for the other door.

In Context

23Et duo ostia erant in templo et in sanctuario.

25Et cælata erant in ipsis ostiis templi cherubim, et sculpturæ palmarum, sicut in parietibus quoque expressæ erant: quam ob rem et grossiora erant ligna in vestibuli fronte forinsecus.

Read all of Hiezechielis Prophetæ 41

Cross References

1 Kings 6:23Et fecit in oraculo duos cherubim de lignis olivarum, decem cubitorum altitudinis. + 6.23 Cherubim de lignis. ID., ibid., cap. 13. Angelicæ dignitatis vocabulum est, et dicitur singulariter cherub, pluraliter cherubim. Per cherubim ergo angelica ministeria quæ conditori semper assistunt in cœlis, possunt intelligi

2 Chronicles 4:22Thymiateria quoque, et thuribula, et phialas, et mortariola ex auro purissimo. Et ostia cælavit templi interioris, id est, in Sancta sanctorum: et ostia templi forinsecus aurea. Sicque completum est omne opus quod fecit Salomon in domo Domini. + 4.22 Et ostia cœlavit. Hi sunt doctores et sacerdotes, qui instruendo, baptizando, communicando corporis et sanguinis Domini mysteria, prima nobis Ecclesiæ limina pandunt. Sicque completum est omne. Cum verus pacificus in die novissima omnes electos resurrectionis immortalitate glorificat. Quindiu autem status hujus sæculi geritur, facit quidem Salomon domus Domini opus, sed non perficit: quia corda electorum Dominus, ut bona operentur inspirat et adjuvat, nulli tamen absque peccato esse donat, quod in futuro fidelibus reservat. Perficit vero omne opus templi sui et dedicationi aptum reddit, cum translatos de hac vita electos, æternum perducit ad regnum: unde septem annis ædificatur, octavo perfectum dedicatur. Septem enim diebus omne tempus volvitur, octavus est dies judicii et resurrectionis, cui convenit quod sequitur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Hiezechielis Prophetæ 41:24

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Hiezechielis Prophetæ 41:23Hiezechielis Prophetæ 41Hiezechielis Prophetæ 41:25 →