Hiezechielis Prophetæ 43:17
Et crepido quatuordecim cubitorum longitudinis per quatuordecim cubitos latitudinis in quatuor angulis ejus: et corona in circuitu ejus dimidii cubiti, et sinus ejus unius cubiti per circuitum: gradus autem ejus versi ad orientem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 43
Cross References
Exodus 25:25et ipsi labio coronam interrasilem altam quatuor digitis: et super illam, alteram coronam aureolam.
1 Kings 6:8Ostium lateris medii in parte erat domus dextræ: et per cochleam ascendebant in medium cœnaculum, et a medio in tertium. + 6.8 Ostium lateris. BEDA, ibid, cap. 8. Qui dam hunc locum male intelligentes, etc., usque ad et bene unum ostium, propter consonam in omnibus sanctis fidem et dilectionem veritatis. Ascendebant in medium cœnaculum et a medio in tertium. Et ædificavit. BEDA ibid. Notandum quod triginta cubiti altitudinis de quo supra legitur, etc., usque ad quia consona mente et voce omnes divinæ majestatis gloriam collaudabunt.
Nehemiah 9:4Surrexerunt autem super gradum Levitarum Josue, et Bani, et Cedmihel, Sabania, Bonni, Sarebias, Bani, et Chanani: et clamaverunt voce magna ad Dominum Deum suum.
Ezekiel 40:6Et venit ad portam quæ respiciebat viam orientalem, et ascendit per gradus ejus: et mensus est limen portæ calamo uno latitudinem, id est, limen unum calamo uno in latitudine.