Hiezechielis Prophetæ 43:4
Et majestas Domini ingressa est templum per viam portæ quæ respiciebat ad orientem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 43
Cross References
Exodus 40:34Siquando nubes tabernaculum deserebat, proficiscebantur filii Israël per turmas suas:
Isaiah 60:1[Surge, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est. + 60.1 Surge, illuminare. HIER. Hæc referunt Judæi ad tempus Christi sui, etc., usque ad ut vel pro his suscipiant Dei Filium. Surge. ID. In Ecclesiis, quæ occidisti in synagogis: surge in gentibus, quæ cecidisti in Judæis. Surge per confessionem, per virtutes quæ cecidisti per negotiationem, per vitia, et cum surrexeris, illuminare, id est accipe Christi fidem. Lumen. Tibi longe ante promissum ad redemptionem tuam venturum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, scilicet qui dicit: Ego sum lux mundi Joan. 1, 8., a quo illuminaberis si fidem Christi susceperis. Gloria Domini. Ad illuminandum. Filius, scilicet sicut sol ortus illuminat mundum, in cujus figura Moysi et Salomoni, alteri tabernaculum, alteri templum ædificanti ostenditur gloria Domini. Gloria quoque Domini fuit mortui resuscitatio, leprosi mundatio, et hujusmodi.
Ezekiel 10:18Et egressa est gloria Domini a limine templi, et stetit super cherubim.
Ezekiel 44:2Et dixit Dominus ad me: Porta hæc clausa erit: non aperietur, et vir non transibit per eam, quoniam Dominus Deus Israël ingressus est per eam: eritque clausa