Hiezechielis Prophetæ 44:1
Et convertit me ad viam portæ sanctuarii exterioris, quæ respiciebat ad orientem: et erat clausa.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 44
Cross References
2 Chronicles 4:9Fecit etiam atrium sacerdotum, et basilicam grandem: et ostia in basilica, quæ texit ære. + 4.9 Fecit etiam atrium. RAB. Atrium sacerdotum in ecclesia, etc., usque ad in libro Regum secundum Bedam plenius expressimus. Et basilicam grandem. Quæ erat extra atrium sacerdotum, in quam omnis populus ad orandum vel ad verbum audiendum confluebat. Hæc in Ecclesia vitam moresque carnalium significat, quibus dicitur: Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus, etc. Et basilicam. Bene per basilicam grandem carnales significantur, quia multo major est in Ecclesia numerus talium quam perfectorum. Sed quantum præstant numero, tantum succumbunt merito. Unde hæc basilica grandis etsi plurimos capit, non ad officium altaris, non in ipsum quoque atrium sacerdotum saltem intromittit, quia carnales et infirmi et si ob meritum castæ fidei et pietatis ad electorum sortem pertinent, longe tamen ab his sunt qui dicunt: Non audeo loqui aliquid eorum quæ per me non efficit Christus, in obedientia gentium verbo et factis. Et ostia in basilica. Hæc signant introitum fidei sermone prædicationis præparari, ut venientes discant quomodo per fidem Christi vel salutaria sacramenta debeant intrare Ecclesiam Dei, et postquam intraverint, quam religiose debeant conversari.
2 Chronicles 33:5Ædificavit autem ea cuncto exercitui cæli in duobus atriis domus Domini.
Ezekiel 40:17Et eduxit me ad atrium exterius: et ecce gazophylacia, et pavimentum stratum lapide in atrio per circuitum: triginta gazophylacia in circuitu pavimenti.
Ezekiel 43:1Et duxit me ad portam quæ respiciebat ad viam orientalem.
Ezekiel 46:1Hæc dicit Dominus Deus: Porta atrii interioris quæ respicit ad orientem, erit clausa sex diebus in quibus opus fit: die autem sabbati aperietur, sed et in die calendarum aperietur.
Acts 21:28Viri Israëlitæ, adjuvate: hic est homo qui adversus populum, et legem, et locum hunc, omnes ubique docens, insuper et gentiles induxit in templum, et violavit sanctum locum istum.