Hiezechielis Prophetæ 44:10
Sed et Levitæ qui longe recesserunt a me in errore filiorum Israël, et erraverunt a me post idola sua, et portaverunt iniquitatem suam,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 44
Cross References
Genesis 4:13Dixitque Cain ad Dominum: Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear. + 4.13 Major est iniquitas mea. ISID. Peccata peccatis adjiciens desperat, nec credit se veniam posse adipisci, quod est blasphemia in Spiritum sanctum, quæ non remittitur in hoc sæculo nec in futuro: quia putat Deum aut nolle dimittere, aut non posse, tanquam aut omnia non possit, aut invideat saluti. Non Deum sibi iratum grave putat, sed timet ne inveniatur et occidatur.
Numbers 5:31maritus absque culpa erit, et illa recipiet iniquitatem suam.
2 Kings 23:8Congregavitque omnes sacerdotes de civitatibus Juda, et contaminavit excelsa ubi sacrificabant sacerdotes de Gabaa usque Bersabee, et destruxit aras portarum in introitu ostii Josue principis civitatis, quod erat ad sinistram portæ civitatis.
Nehemiah 9:34Reges nostri, principes nostri, sacerdotes nostri et patres nostri non fecerunt legem tuam, et non attenderunt mandata tua, et testimonia tua quæ testificatus es in eis.
Proverbs 11:31Si justus in terra recipit, quanto magis impius et peccator !] + 11.31 Si justus. Si martyres tanta patiuntur injuste, etc., usque ad etsi enim impii non sumus, certe si peccatores nos esse negamus, nosipsos seducimus, et veritas in nobis non est.
Jeremiah 23:11Propheta namque et sacerdos polluti sunt, et in domo mea inveni malum eorum, ait Dominus. + 23.11 Propheta namque, etc. Quando in Ecclesia Dei et maxime in principibus ejus, inveniuntur mala, scimus esse completum, Propheta namque et sacerdotes polluti sunt. Afferam super eos mala. Non quod mala sint, etc., usque ad dicitur correctio et cruciatus peccantis.