Hiezechielis Prophetæ 44:12
Pro eo quod ministraverunt illis in conspectu idolorum suorum, et facti sunt domui Israël in offendiculum iniquitatis: idcirco levavi manum meam super eos, ait Dominus Deus, et portabunt iniquitatem suam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 44
Cross References
Deuteronomy 32:40Levabo ad cælum manum meam, et dicam: Vivo ego in æternum. + 32.40 Levabo. Alia editio: Tollam in cœlum manum meam, et jurabo pre dexteram meam, et dicam: Vivo ego in æternum. In cœlum manum Dei levare, vel attollere, est potentiam æternitatis suæ super omnia excellentem ostendere. Jurare per dexteram, id est per Filium, qui est dextera Patris, est promissa ipsius in conspectu hominum confirmare et æternitatem suam credentibus sibi per Evangelium revelare, quia potestas ejus, potestas æterna Dan. 7..
2 Kings 16:10Perrexitque rex Achaz in occursum Theglathphalasar regis Assyriorum in Damascum: cumque vidisset altare Damasci, misit rex Achaz ad Uriam sacerdotem exemplar ejus, et similitudinem juxta omne opus ejus.
Isaiah 9:16Et erunt qui beatificant populum istum, seducentes; et qui beatificantur, præcipitati.
Ezekiel 20:6in die illa levavi manum meam pro eis ut educerem eos de terra Ægypti, in terram quam provideram eis, fluentem lacte et melle, quæ est egregia inter omnes terras.
Ezekiel 20:23Iterum levavi manum meam in eos in solitudine, ut dispergerem illos in nationes, et ventilarem in terras,
Ezekiel 44:10Sed et Levitæ qui longe recesserunt a me in errore filiorum Israël, et erraverunt a me post idola sua, et portaverunt iniquitatem suam,