Hiezechielis Prophetæ 44:29
Victimam et pro peccato et pro delicto ipsi comedent, et omne votum in Israël ipsorum erit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 44
Cross References
Leviticus 2:10quidquid autem reliquum est, erit Aaron, et filiorum ejus, Sanctum sanctorum de oblationibus Domini.
Leviticus 6:26Sacerdos, qui offert, comedet eam in loco sancto, in atrio tabernaculi.
Leviticus 7:6Omnis masculus de sacerdotali genere, in loco sancto vescetur his carnibus, quia Sanctum sanctorum est.
Leviticus 27:28Omne quod Domino consecratur, sive homo fuerit, sive animal, sive ager, non vendetur, nec redimi poterit. Quidquid semel fuerit consecratum, Sanctum sanctorum erit Domino: + 27.28 Omne quod Domino consecratur, sive homo. ISICH. Aliud est anathematizare, etc., usque ad id est, conversatio nostræ sortis. Quidquid semel fuerit consecratum. ID. Jure belli acquisitum non potest aliquis inimicum exspoliare, etc., usque ad nec augmentum, nec profectum suscipiunt.
Numbers 18:14Omne quod ex voto reddiderint filii Israël, tuum erit.
Hebrews 13:10Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo deserviunt. + 13.10 Habemus altare, etc. Non studendum escis, quia habemus altare, id est corpus Christi, in fide cujus oblatæ preces et operationes sunt acceptæ Deo, de quo edere non habent, etc. Tabernaculo, etc. Id est, observantiis legis, ut qui cibos discernunt et alia hujusmodi legalia servant, quæ nomine tabernaculi signat, quia ad tempus sunt imposita; vel, nostrum corpus recte dicitur tabernaculum, quia ad tempus in eo manendum est, et ideo non est ei serviendium in desideriis.