Hiezechielis Prophetæ 44:8
Et non servastis præcepta sanctuarii mei, et posuistis custodes observationum mearum in sanctuario meo vobismetipsis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 44
Cross References
Leviticus 22:10Omnis alienigena non comedet de sanctificatis; inquilinus sacerdotis et mercenarius non vescentur ex eis. + 22.10 Inquilinus sacerdotis, etc. ISICH. Qui non pure nec diligenter in Ecclesia versatur, tanquam migraturus, scilicet gloriæ aut quæstus causa, tanquam mercenarius memoratur: qui non est pastor, cujus non sunt oves propriæ Joan. 10..
Numbers 8:26eruntque ministri fratrum suorum in tabernaculo fœderis, ut custodiant quæ sibi fuerunt commendata: opera autem ipsa non faciant. Sic dispones Levitis in custodiis suis.
Numbers 18:7Tu autem et filii tui custodite sacerdotium vestrum: et omnia quæ ad cultum altaris pertinent, et intra velum sunt, per sacerdotes administrabuntur: si quis externus accesserit, occidetur. + 18.7 Tu autem et filii. ID., hom. 16. Alia littera, etc., usque ad quæ si bene excolamus fructum vitæ afferent nobis. Tu autem et filii tui. Allegorice. Perfectiores scilicet in Ecclesia, sancti doctores, quorum officium est sacramenta divina manibus contrectare, vasa sancta, id est Scripturæ mystica verba ventilare et ad intellectum perducere II Par. 26.. Cætera autem turba meditetur diligenter quæ capere potest, et quæ magistrorum discretio jubet. Si quis externus, etc. Non de tribu Levi. Ozias enim de tribu Juda, quia usurpavit sacerdotium, lepra percussus est.
Ezra 8:24Et separavi de principibus sacerdotum duodecim, Sarabiam, et Hasabiam, et cum eis de fratribus eorum decem:
Ezekiel 44:14Et dabo eos janitores domus in omni ministerio ejus, et in universis quæ fient in ea.
Acts 7:53qui accepistis legem in dispositione angelorum, et non custodistis.