Hiezechielis Prophetæ 45:1
Cumque cœperitis terram dividere sortito, separate primitias Domino, sanctificatum de terra, longitudine viginti quinque millia, et latitudine decem millia: sanctificatum erit in omni termino ejus per circuitum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 45
Cross References
Numbers 34:13Præcepitque Moyses filiis Israël, dicens: Hæc erit terra, quam possidebitis sorte, et quam jussit Dominus dari novem tribubus, et dimidiæ tribui. + 34.13 Hæc erit terra, etc. ORIG. In priori divisione trans Jordanem per Moysen duabus tribubus Ruben et Gad, et dimidiæ tribu Manasse terra divisa est, etc., usque ad et ipsis mœnibus juncta segregantur. ID. Videtur quoque quibusdam, etc., usque ad Hi sunt vere sacris numeris apud Deum numerati, imo quorum omnes numerati sunt capilli Matth. 10..
Joshua 14:1Hoc est quod possederunt filii Israël in terra Chanaan, quam dederunt eis Eleazar sacerdos, et Josue filius Nun, et principes familiarum per tribus Israël:
Psalms 16:5Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea. + 16.5 Perfice. CASS. Usque in finem: ante non est nisi inchoatio. Gressus, id est, humanas actiones, ut qui volunt imitari non moveantur a te, vel vestigia ab eis. 1
Ezekiel 45:2Et erit ex omni parte sanctificatum quingentos per quingentos, quadrifariam per circuitum, et quinquaginta cubitis in suburbana ejus per gyrum.
Ezekiel 47:22et mittetis eam in hæreditatem vobis, et advenis qui accesserint ad vos, qui genuerint filios in medio vestrum: et erunt vobis sicut indigenæ inter filios Israël: vobiscum divident possessionem in medio tribuum Israël.
Ezekiel 48:29Hæc est terra quam mittetis in sortem tribubus Israël, et hæ partitiones earum, ait Dominus Deus.