Hiezechielis Prophetæ 45:14
Mensura quoque olei, batus olei, decima pars cori est: et decem bati corum faciunt, quia decem bati implent corum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 45
Cross References
1 Kings 7:26Grossitudo autem luteris, trium unciarum erat: labiumque ejus quasi labium calicis, et folium repandi lilii: duo millia batos capiebat. + 7.26 Grossitudo. BED. ubi supra. Qui lavacrum baptismi ad salutem et vitam suscipit, fidem et spem et charitatem debet habere, sine quibus nemo potest recte operari; unde subjungitur, Grossitudo. Quia robore fidei, spei, et charitatis munitur perceptio baptismi, neque aliter proficuum esse accipientibus ostenditur, nisi harum virtutum firma certitudo mentem accipientium et corpora confirmet. Lilii. ID., ibid. Lilium comitante odoris gratia candidum colorem foris, etc., usque ad unde subditur: Duo millia batos capiebat et tria millia, etc. ID., ibid. Batus Hebræorum mensura est, etc., usque ad ejusdem regni facit esse participes.