Hiezechielis Prophetæ 45:22
Et faciet princeps in die illa, pro se et pro universo populo terræ, vitulum pro peccato.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 45
Cross References
Leviticus 4:14et postea intellexerit peccatum suum, offeret pro peccato suo vitulum, adducetque eum ad ostium tabernaculi.
Ezekiel 46:4Holocaustum autem hoc offeret princeps Domino: in die sabbati, sex agnos immaculatos, et arietem immaculatum,
Matthew 26:26Cœnantibus autem eis, accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait: Accipite, et comedite: hoc est corpus meum. + 26.26 Cœnantibus autem, etc. Finitis solemnibus gaudiis veteris paschæ quæ in memoriam liberationis populi Dei de Ægypto agebantur, transit ad novum quod in sui memoriam Ecclesiam frequentare volebat. Ut videlicet pro carne agni ac sanguine, sui corporis et sanguinis sacramentum substitueret, ipsumque esse monstraret, cui juravit Dominus et non pœnitebit eum: tu es sacerdos Psal. 109., etc. Accepit. HIER. Postquam typicum pascha fuerat impletum, et agni carnes cum apostolis comederat, assumit panem. Et benedixit ac fregit. Quia hominem assumptum ita morti subdidit, ut ei immortalitatis potentiam inesse, et ideo cito resurrecturum esse monstraret. Fregit, ut ostendat corporis sui fractionem non sine sua sponte fore. Benedixit prius, quia naturam quam assumpsit cum Patre et Spiritu sancto, gratia divinæ virtutis implevit. Ideo post cœnam corpus suum dedit, quia necesse erat pascha typicum prius consummari, et sic veteri paschæ sacramenta post substitui. Nos vero pro reverentia tanti sacramenti prius reficimur Dominicæ passionis sacramentis, quam corporalibus escis.