Hiezechielis Prophetæ 45:8
De terra erit ei possessio in Israël, et non depopulabuntur ultra principes populum meum: sed terram dabunt domui Israël secundum tribus eorum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 45
Cross References
Joshua 11:23Cepit ergo Josue omnem terram, sicut locutus est Dominus ad Moysen, et tradidit eam in possessionem filiis Israël secundum partes et tribus suas: quievitque terra a præliis. + 11.23 Quievitque. ORIG., homil. 15. Non sub Jesu filio Nave, sub quo nunquam fere cessavit a bellis, sed sub Jesu Christo. Venisti enim ad Jesum, et in baptismo peccatorum remissionem consecutus es; jam in te non pugnat caro adversus spiritum et spiritus adversus carnem Galat. 5.. Cessavit ergo terra tua a bellis, si tam mortem Jesu in corpore tuo circumferas, ut cessantibus omnibus in te præliis, verus pacificus efficiaris, et voceris filius Dei. Sed hoc fiet cum bella transegeris, et adversarios subegeris: tunc requiesces sub vite tua, quæ est Christus, et sub ficu tua, quæ est Spiritus sanctus.
Proverbs 28:16Dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam; qui autem odit avaritiam, longi fient dies ejus.
Isaiah 32:1[Ecce in justitia regnabit rex, et principes in judicio præerunt. + 32.1 Ecce in justitia regnabit. HIER. Finita prophetia de his qui in Ægyptum descenderant, incipit de adventu Christi et apostolorum ejus.
Jeremiah 22:17Tui vero oculi et cor ad avaritiam, et ad sanguinem innocentem fundendum, et ad calumniam, et ad cursum mali operis.
Ezekiel 19:3Et eduxit unum de leunculis suis, et leo factus est: et didicit capere prædam, hominemque comedere.
Ezekiel 22:6Ecce principes Israël singuli in brachio suo fuerunt in te, ad effundendum sanguinem.