Hiezechielis Prophetæ 46:1
Hæc dicit Dominus Deus: Porta atrii interioris quæ respicit ad orientem, erit clausa sex diebus in quibus opus fit: die autem sabbati aperietur, sed et in die calendarum aperietur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 46
Cross References
Exodus 20:9Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua.
Ezekiel 8:16Et introduxit me in atrium domus Domini interius, et ecce in ostio templi Domini, inter vestibulum et altare, quasi viginti quinque viri dorsa habentes contra templum Domini, et facies ad orientem: et adorabant ad ortum solis.
Ezekiel 44:2Et dixit Dominus ad me: Porta hæc clausa erit: non aperietur, et vir non transibit per eam, quoniam Dominus Deus Israël ingressus est per eam: eritque clausa
Ezekiel 46:6In die autem calendarum vitulum de armento immaculatum, et sex agni et arietes immaculati erunt.
Hebrews 4:9Itaque relinquitur sabbatismus populo Dei. + 4.9 Sabbatismus; id est, vera requies significata per sabbatum (id est, plenæ quietis feriata jucunditas) quo Dominus requievit et in lege observabatur. Tunc enim perfecte vacabimus, gratia majore refecti, et Deo pleni. Et sciemus perfecte, quia ipse est Deus. Ibi vacabimus, videbimus, et amabimus. Amabimus et laudabimus: ecce quid erit in fine sine fine. Nam quis alius noster est finis, nisi pervenire ad regnum, cujus non est finis?