Hiezechielis Prophetæ 46:16
Hæc dicit Dominus Deus: Si dederit princeps donum alicui de filiis suis, hæreditas ejus filiorum suorum erit: possidebunt eam hæreditarie.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
15Faciet agnum, et sacrificium, et oleum cata mane mane, holocaustum sempiternum.
Read all of Hiezechielis Prophetæ 46
Cross References
2 Chronicles 21:3Deditque eis pater suus multa munera argenti et auri, et pensitationes, cum civitatibus munitissimis in Juda: regnum autem tradidit Joram, eo quod esset primogenitus.
Matthew 25:34Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt: Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi: + 25.34 Benedicti Patris. Beneficio Patris mei promoti ad obtinendam gloriam, in qua sine corruptione regnetis, ad quam prædestinati estis a constitutione mundi.
John 8:35Servus autem non manet in domo in æternum: filius autem manet in æternum. + 8.35 Servus autem, etc. In hoc terruit nos. Quæ ergo spes est libertatis his qui non sunt sine peccato?
Romans 8:29Nam quos præscivit, et prædestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. + 8.29 Nam quos, Deus, prædestinavit, id est, per appositam gratiam præparavit ut verbo prædicationis crederent: illos præscivit, id est longe ante prænovit, fieri conformes Filii, qui est imago Patris, usquequaque eadem cum Patre. Unde dicitur: Qui videt me, videt et Patrem Joan. 14.. Imaginis. Ut portemus imaginem cœlestis, sicut portavimus imaginem terreni. Vel primogenitus. Quia ante omnem creaturam non factus sed natus est, et quia primus sine peccato natus, et primus impassibilis resurgens, in quo habet fratres.