Hiezechielis Prophetæ 46:20
Et dixit ad me: Iste est locus ubi coquent sacerdotes pro peccato et pro delicto: ubi coquent sacrificium, ut non efferant in atrium exterius, et sanctificetur populus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 46
Cross References
Exodus 29:31Arietem autem consecrationis tolles, et coques carnes ejus in loco sancto:
Leviticus 2:3Quod autem reliquum fuerit de sacrificio, erit Aaron et filiorum ejus, Sanctum sanctorum de oblationibus Domini. + 2.3 De sacrificio, etc. ISICH. in Lev. De illa scilicet perfecta et in cœlis abscondita, in Christoque reposita scientia, in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi Col. 2.. Aaron, montanus interpretatur, id est, altiora de Deo intelligens; vel arcanus, quasi in se legem Dei et eloquia habens: hic sacrificium offerre potest. Sanctum sanctorum, est de oblationibus Domino: partile enim est quod reliquum est, omnes tamen scientias superans et ad perfectionem exaltans
Leviticus 2:10quidquid autem reliquum est, erit Aaron, et filiorum ejus, Sanctum sanctorum de oblationibus Domini.
1 Samuel 2:13neque officium sacerdotum ad populum: sed quicumque immolasset victimam, veniebat puer sacerdotis, dum coquerentur carnes, et habebat fuscinulam tridentem in manu sua,
Ezekiel 44:19Cumque egredientur atrium exterius ad populum, exuent se vestimentis suis in quibus ministraverant, et reponent ea in gazophylacio sanctuarii: et vestient se vestimentis aliis, et non sanctificabunt populum in vestibus suis.
Ezekiel 46:24Et dixit ad me: Hæc est domus culinarum, in qua coquent ministri domus Domini victimas populi.