Hiezechielis Prophetæ 46:3
Et adorabit populus terræ ad ostium portæ illius in sabbatis et in calendis coram Domino.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 46
Cross References
Psalms 96:8Audivit, et lætata est Sion, et exsultaverunt filiæ Judæ propter judicia tua, Domine. + 96.8 Adorate. ID. Cessat ergo adoratio angelorum, sed adorant. Ipsi mali angeli volunt adorari, boni adorant, nec se permittunt adorari. Vel saltem hoc exemplo idololatriæ cessent. Audivit et lætata. CASS. Secundo post restaurationem terræ omnimoda exsultatio, etc., usque ad ut de Cornelio fratres gavisi sunt quem Petrus baptizavit. Et exsultaverunt. AUG. Audierunt apostoli, qui erant in Judæa fratres, quia gentes receperunt verbum Dei, et lætati sunt et magnificabant Deum. 1
John 10:9Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur: et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet. + 10.9 Si quis. Hic evidenter ostendit, non solum pastorem, sed et oves intrare per ostium. Et ingredietur. Intus bene cogitando, egredietur extra exemplo aliorum bene operando. Vel ingredietur in Ecclesiam, ut hic vivat per fidem. Unde post dicit: Ut vitam habeant. Et egredietur de ista vita, ut in æternum vivat. Unde post et abundantius habeat vitam et pascua inveniet ingrediens et egrediens.