Hiezechielis Prophetæ 47:19
Plaga autem australis meridiana, a Thamar usque ad aquas contradictionis Cades, et torrens usque ad mare magnum: et hæc est plaga ad meridiem australis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
20Et plaga maris, mare magnum a confinio per directum, donec venias Emath: hæc est plaga maris.
Read all of Hiezechielis Prophetæ 47
Cross References
Numbers 20:1Veneruntque filii Israël et omnis multitudo in desertum Sin, mense primo, et mansit populus in Cades. Mortuaque est ibi Maria, et sepulta in eodem loco. + 20.1 Veneruntque filii, etc. ISID., in Num., tom. 5. Tricesima tertia mansio est in deserto Sin: hæc est Cades. Sin autem interpretatur sancta, per antiphrasin: sicut dicitur lucus cum minime luceat; vel bellum, cum sit horridum. In hac mansione Maria moritur et sepelitur, quæ significat prophetiam mortuam, sicut Moyses et Aaron legis et sacerdotii finem, qui non valent ad terram promissionis pervenire, nec populum de solitudine hujus mundi educere, quod facit solus Jesus, id est, Salvator Dei filius. Percutiens virga. AUG., quæst. 35. Quia de petra aqua educta est, etc., usque ad duo enim ligna sunt crux.
Numbers 34:5Ibitque per gyrum terminus ab Asemona usque ad torrentem Ægypti, et maris magni littore finietur.
Deuteronomy 33:8Levi quoque ait: [Perfectio tua, et doctrina tua viro sancto tuo, quem probasti in tentatione, et judicasti ad aquas contradictionis. + 33.8 Perfectio. Quasi, quam sis perfectus, et quam sancta doctrina tua per Moysen declarasti. Vel a sancto viro tuo, id est Levitis, est perfectio tua et doctrina tua. Illi enim debent legem custodire, facere et docere. Perfectio tua. Choro angelorum et martyrum et omnium perfectorum ista dicuntur, qui perfectionem charitatis moriendo pro Domino impleverunt; et mundo renuntiantes, culmen ecclesiasticæ doctrinæ assecuti sunt, tanquam veri Levitæ in terra partem non habentes, sed cum Propheta dicentes: Dominus pars hæreditatis meæ, etc. Psal. 15.; secundum illud: Si quis vult venire post me, abneget se, etc. Luc. 9. Qui perdiderit animam suam propter me, etc. Matth. 10. Christus autem verus Levi, qui hæc omnia fecit et docuit. Ipsi Levitæ adhærent imitantes illum usque ad sanguinem, de cujus passione subditur: Quem probasti in tentatione, etc. Ad aquas. Locus est ubi Moysi et Aaron ingressum terræ promissionis contradixit. Ad aquas. Legem significat, quæ male viventibus introitum regni cœlestis contradixit. Aquæ, populi, qui contradicentes clamaverunt: Crucifige eum. Sanguis ejus super nos, et super filios nostros Matth. 27.. Ad cumulum perfectionis Levi adjungit:
1 Kings 9:18et Balaath, et Palmiram in terra solitudinis. + 9.18 Et Palmiram. Inhabitabilis regio eo quod nusquam aqua inveniretur; sed illo loco ubi ædificata est civitas, fontes abundant, et palma, quæ Græce vocantur Palmira, ipsa est Emath, sive Epiphania vel Antiochia.
Psalms 81:7Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis. + 81.7 Sicut homines. AUG. Quasi: Cum cito, sicut homines, sitis morituri, non inde corrigimini; sed ut diabolus, qui carne non moritur, extollimini, ut cadatis: quia per superbiam diabolicam inviderunt gloriæ Christi, et viluit eis humilitas crucis. Sed, ut hoc vitium sanetur ex persona Prophetæ, subditur: Surge Deus, etc., sicut unus. Turba quæ cecidit dicitur unus, quia in superbia similis: Vos cadetis, sed: 1
Ezekiel 48:28Et super terminum Gad, ad plagam austri in meridie: et erit finis de Thamar usque ad aquas contradictionis Cades: hæreditas contra mare magnum.