Hiezechielis Prophetæ 47:4
Rursumque mensus est mille, et traduxit me per aquam usque ad genua.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 47
Cross References
Acts 19:10Hoc autem factum est per biennium, ita ut omnes qui habitabant in Asia audirent verbum Domini, Judæi atque gentiles. + 19.10 Per biennium. Hoc tempore, Paulus in Epheso scripsit primam Epistolam ad Corinthios.
Colossians 1:6quod pervenit ad vos, sicut et in universo mundo est, et fructificat, et crescit sicut in vobis, ex ea die, qua audistis, et cognovistis gratiam Dei in veritate, + 1.6 Sicut, etc. Id est, ita pure et vere, sicut per me et alios venit in universum mundum, et adhuc manet in eo, quasi dicat: Non minus vobis factum est, quam in aliis ecclesiis. Cum sit in mundo Evangelium, fructificat ibi per bona opera, et crescit augmento scientiæ, et numero fidelium. Non per hoc ii plus habent quam vos, sed ita hoc facit Deus, sicut est in vobis, et ideo nil debetis superaddere.