Hiezechielis Prophetæ 47:5
Et mensus est mille, et traduxit me per aquam usque ad renes. Et mensus est mille, torrentem quem non potui pertransire, quoniam intumuerant aquæ profundi torrentis, qui non potest transvadari.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
4Rursumque mensus est mille, et traduxit me per aquam usque ad genua.
6Et dixit ad me: Certe vidisti, fili hominis. Et eduxit me, et convertit ad ripam torrentis.
Read all of Hiezechielis Prophetæ 47
Cross References
Daniel 2:34Videbas ita, donec abscissus est lapis de monte sine manibus: et percussit statuam in pedibus ejus ferreis et fictilibus, et comminuit eos.
Matthew 13:31Aliam parabolam proposuit eis dicens: Simile est regnum cælorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo: + 13.31 Simile est regnum, etc. Regnum cœlorum, prædicatio est Evangelii, de qua alibi: Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructum ejus Matth. 21.. Vel notitia Scripturarum. Grano sinapis. Grano sinapis comparatur pro fervore fidei, quia dicitur venena expellere, id est, omnia dogmata pravitatis. Potest in grano sinapis humilitas Dominicæ incarnationis intelligi. Quo accepto homo misit in hortum suum, quia corpus crucifixi Salvatoris accipiens Joseph in horto sepelivit. Expandit ramos in quibus volucres cœli requiescent, quia prædicatores dispersit in mundum, in quorum dictis et consolationibus fideles ab hujus vitæ fatigatione respirarent.
Revelation 11:15Et septimus angelus tuba cecinit: et factæ sunt voces magnæ in cælo dicentes: Factum est regnum hujus mundi, Domini nostri et Christi ejus, et regnabit in sæcula sæculorum. Amen. + 11.15 Et septimus angelus, etc. Sex tubæ priores, sæculi præsentis ætatibus comparatæ, varios bellorum Ecclesiæ denuntiavere concursus; septima vero sabbati æterni nuntia, victoriam tantum et imperium veri Regis indicat. Factum. Qui prius vilis erat et abjectus jam regnat, coronans bonos, et malos condemnans. Et regnabit. Id est permanebit regnum ipsius in sempiternum, non ut quidam hæretici putant sanctos post definitum tempus in mundi vitam redituros.