Hiezechielis Prophetæ 48:1
Et hæc nomina tribuum a finibus aquilonis, juxta viam Hethalon, pergentibus Emath, atrium Enan terminus Damasci ad aquilonem, juxta viam Emath: et erit ei plaga orientalis mare, Dan una.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
2Et super terminum Dan, a plaga orientali usque ad plagam maris, Aser una.
Read all of Hiezechielis Prophetæ 48
Cross References
Exodus 1:1Hæc sunt nomina filiorum Israël qui ingressi sunt in Ægyptum cum Jacob: singuli cum domibus suis introierunt: + 1.1 Prothemata Hebraice VEELLE SEMOTH id est, HÆC SUNT NOMINA; Græce id est, EXITUS.RAB. In Pentateucho excellit Exodus, in quo pene omnia sacramenta quibus Ecclesia instruitur, figuraliter exprimuntur. Per corporalem enim exitum filiorum Isræl de Ægypto corporalis noster exitus de Ægypto spirituali signatur. Per mare Rubrum, et Pharaonis submersionem atque Ægyptiorum, baptismi mysterium et spiritualium hostium interitus. Per typici agni immolationem, et Hebræorum liberationum, veri Agni passio et nostra redemptio. De cœlo datur manna, et aqua de petra. Hic est panis qui de cœlo descendit Joan. 6. et doctrina Christi. In monte dantur præcepta atque judicia populo Dei, ut supernis subjiciamur disciplinis. Tabernaculum, et vasa ejus construuntur, cultus et sacrificia imperantur, quibus Ecclesiæ ornatus et spiritualia sacrificia significantur. Mystica unctio et thymiamata conficiuntur, quibus sanctificatio spiritus et orationis odoramenta commendantur. Hinc Paulus ait: Omnes eamdem escam spiritualem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritualem biberunt, etc. I Cor. 10. Hinc quoque Joannes: Facta sunt hæc, inquit, ut Scriptura impleretur: Os non comminuetis ex eo Joan. 19.. BED. Veelle Semoth Græce: exodus, exitus vel egressus Latine.
Numbers 13:4Fecit Moyses quod Dominus imperaverat, de deserto Pharan mittens principes viros, quorum ista sunt nomina. + 13.4 Pharan. RAB. in Num. Notandum quod Pharan non est speciale nomen mansionis, etc., usque ad usque ad tricesimam secundam hæc continentur. Pharan interpretatur os visibile, in quo potest intelligi quod Verbum caro factum est; et invisibilis visibilis effectus. Et potest ex hoc significari, quod postquam finis et perfectio omnium, quæ erga illum populum gerenda erant, venit, tunc transiit, et venit ad eum quem Verbum carnem factum ante non credidit. Mitte viros qui, etc. RAB. Duodecim exploratores mittuntur ad sanctam terram, etc., usque ad et cinis ejus piacularis aspersio est.
Joshua 19:40Tribui filiorum Dan per familias suas egressa est sors septima:
Judges 18:26Et sic cœpto itinere perrexerunt. Videns autem Michas quod fortiores se essent, reversus est in domum suam.
1 Kings 12:28Et excogitato consilio fecit duos vitulos aureos, et dixit eis: Nolite ultra ascendere in Jerusalem: ecce dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Ægypti. + 12.28 Fecit duos. Jeroboam quare vitulus fecerit, vel quomodo Josephus sufficienter exponit.
Ezekiel 47:15Hic est autem terminus terræ: ad plagam septentrionalem, a mari magno via Hethalon, venientibus Sedada,