Hiezechielis Prophetæ 48:10
Hæ autem erunt primitiæ sanctuarii sacerdotum, ad aquilonem longitudinis viginti quinque millia, et ad mare latitudinis decem millia, sed et ad orientem latitudinis decem millia, et ad meridiem longitudinis viginti quinque millia: et erit sanctuarium Domini in medio ejus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
9Primitiæ quas separabitis Domino, longitudo viginti quinque millibus, et latitudo decem millibus.
Read all of Hiezechielis Prophetæ 48
Cross References
Numbers 35:1Hæc quoque locutus est Dominus ad Moysen in campes tribus Moab supra Jordanem, contra Jericho:
Ezekiel 44:28Non erit autem eis hæreditas: ego hæreditas eorum. Et possessionem non dabitis eis in Israël: ego enim possessio eorum.
Matthew 10:10non peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam: dignus enim est operarius cibo suo. + 10.10 Neque calceamenta. Et Plato dicit duas corporum summitates non esse velandas, nec assuetam fieri debere mollitiem capitis et pedum: Cum autem hæc habuerint firmitatem, cætera robustiora sunt. Neque virgam. Matthæus et Lucas dicunt neque virgam; Marcus non nisi virgam: quo nomine, etc., usque ad iter prædicationis pergere debeat, ostendatur. Dignus est. Unde ergo necessaria? Tantum accipite, quantum ad necessitatem sufficit, ut inde securi æternis melius vacetis.