Hiezechielis Prophetæ 48:25
Et super terminum Simeonis, a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, Issachar una.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And by the border of Simeon, from the east side unto the west side, Issachar a portion.
In Context
24Et contra terminum Benjamin, a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, Simeon una.
26Et super terminum Issachar, a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, Zabulon una.
Read all of Hiezechielis Prophetæ 48
Cross References
Genesis 30:14Egressus autem Ruben tempore messis triticeæ in agrum, reperit mandragoras, quas matri Liæ detulit. Dixitque Rachel: Da mihi partem de mandragoris filii tui. + 30.14 Egressus autem Ruben, etc. AUG., lib. XXII contra Faustum. Quare rem gestam Scriptura non tacuit, etc., usque ad et quidquid de hac pie et sapienter dicitur, sine phantasmate carnalis cogitationis salubriter vel ex parte capiatur. Egressus autem Ruben, etc. AUG. Historice. De hoc autem genere opinari quosdam scio quod acceptum in escam sterilibus feminis fecunditatem pariat, et ideo institisse Rachel ut hoc acciperet, quod ego non arbitror, nec sic tunc concepisset. Nunc vero cum post duos Liæ alios ab illa nocte partus, Dominus eam prole donaverit, nihil est quod de mandragora tale aliquid suspicemur, quale in nulla femina experti sumus. Cum enim mala hæc ipse vidissem, et propter hunc sacræ lectionis locum mihi obtigisse gratularer rara enim res est, naturam eorum quantum potui perscrutatus sum, non aliqua a communi sensu remotiore scientia, quæ docet virtutes radicum et potestates herbarum, sed quantum renuntiat visus, olfactus et gustus, rem comperi pulchram, suave olentem, sapore autem insipido. Cur ergo eam mulier tantopere cupierit nescio, nisi forte propter pomi raritatem et odoris jucunditatem.