Hiezechielis Prophetæ 48:29
Hæc est terra quam mittetis in sortem tribubus Israël, et hæ partitiones earum, ait Dominus Deus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
30Et hi egressus civitatis: a plaga septentrionali, quingentos et quatuor millia mensurabis.
Read all of Hiezechielis Prophetæ 48
Cross References
Numbers 34:2Præcipe filiis Israël, et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram Chanaan, et in possessionem vobis sorte ceciderit, his finibus terminabitur.
Joshua 13:1Josue senex provectæque ætatis erat, et dixit Dominus ad eum: Senuisti, et longævus es, terraque latissima derelicta est, quæ necdum sorte divisa est: + 13.1 ADAMAN., hom. 16 in Jos. Presbyteri et seniores non pro longæva vita dicuntur, etc., usque ad sicut in omnibus princeps est, quia caput omnium est. Terraque. ID. Alia littera: Et terra relicta est multa valde. Superius dictum est, etc., usque ad qui vero ex necessitate subjicietur, cum novissimus inimicus destruetur mors, non erit in gratia.
Ezekiel 47:13Hæc dicit Dominus Deus: Hic est terminus in quo possidebitis terram in duodecim tribubus Israël: quia Joseph duplicem funiculum habet.
Ezekiel 47:22et mittetis eam in hæreditatem vobis, et advenis qui accesserint ad vos, qui genuerint filios in medio vestrum: et erunt vobis sicut indigenæ inter filios Israël: vobiscum divident possessionem in medio tribuum Israël.