Hiezechielis Prophetæ 48:31
Et portæ civitatis ex nominibus tribuum Israël: portæ tres a septentrione: porta Ruben una, porta Juda una, porta Levi una.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
30Et hi egressus civitatis: a plaga septentrionali, quingentos et quatuor millia mensurabis.
Read all of Hiezechielis Prophetæ 48
Cross References
Genesis 35:22Cumque habitaret in illa regione, abiit Ruben, et dormivit cum Bala concubina patris sui: quod illum minime latuit. Erant autem filii Jacob duodecim. + 35.22 Abiit Ruben, etc. ISID. Allegorice. Hoc crimen non scriberetur, nisi futura populi perversitas pronuntiaretur: quamvis in illo esset flagitium, in Scripturis est prophetia futurorum, quia per Ruben primogenitus populus Isræl figuratur: qui thorum concubinæ polluit, id est legem Veteris Testamenti prævaricando maculavit. Quod autem concubina Vetus Testamentum significaverit, Paulus ostendit dicens, Gal. 4: Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et alterum de libera, etc. Erant autem, etc. AUG. Quæritur quomodo hoc verum sit, etc., usque ad quam ut per synecdochen accipiatur.
Isaiah 54:12et ponam jaspidem propugnacula tua, et portas tuas in lapides sculptos, et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles;
Ezekiel 48:30Et hi egressus civitatis: a plaga septentrionali, quingentos et quatuor millia mensurabis.
Revelation 21:13ab oriente portæ tres, et ab aquilone portæ tres, et ab austro portæ tres, et ab occasu portæ tres. + 21.13 Ab oriente portæ tres. Oriens, Judæi: a quibus sol justitiæ ortus est, et in his portæ tres, quia in his primum fides Trinitatis, nuntiata ab apostolis et a prophetis. Aquilo, frigidæ gentes: quæ post Judæos crediderunt. Ab austro, id est a claritate fidei, quæ est ab adventu Christi. Ab occasu, id est ab ultima ætate mundi quæ per Eliam et Enoch fidem Trinitatis recipiet.
Revelation 21:25Et portæ ejus non claudentur per diem: nox enim non erit illic. + 21.25 Et portæ. In præsenti aliquando subtrahitur prædicatio, ne fures intrent et conculcent dum nox est, id est locus insidiarum: sed quia ibi dies perpetua, omnis timor auferetur.