Hiezechielis Prophetæ 5:12
Tertia pars tui peste morietur, et fame consumetur in medio tui, et tertia pars tui in gladio cadet in circuitu tuo: tertiam vero partem tuam in omnem ventum dispergam, et gladium evaginabo post eos.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 5
Cross References
Leviticus 26:33Vos autem dispergam in gentes, et evaginabo post vos gladium, eritque terra vestra deserta, et civitates vestræ dirutæ.
Isaiah 1:24Propter hoc ait Dominus, Deus exercituum, Fortis Israël: Heu ! consolabor super hostibus meis, et vindicabor de inimicis meis. + 1.24 Fortis Isræl. ID. LXX: Væ fortes Isræl, etc., usque ad vel moribus. Heu ego. ID. Affectu pii patris eos licet inimicos plangit et percutit, quia pereunt et pœnitere nolunt. Consolabor, etc. ID. Ultione consolatur, etc., usque ad in quo significat eos tormenta passuros.
Jeremiah 9:16Et dispergam eos in gentibus quas non noverunt ipsi et patres eorum, et mittam post eos gladium, donec consumantur. + 9.16 Gladium. HIER. Vel materialem vel spiritualem, quo dividuntur, ne in malum consentiant, sed in eo, quod mali sunt, dispereant.
Jeremiah 15:2Quod si dixerint ad te: Quo egrediemur? dices ad eos: Hæc dicit Dominus: Qui ad mortem, ad mortem, et qui ad gladium, ad gladium, et qui ad famem, ad famem, et qui ad captivitatem, ad captivitatem.
Jeremiah 21:9Qui habitaverit in urbe hac morietur gladio, et fame, et peste: qui autem egressus fuerit, et transfugerit ad Chaldæos qui obsident vos, vivet, et erit ei anima sua quasi spolium.
Jeremiah 42:22Nunc ergo scientes scietis quia gladio, et fame, et peste moriemini in loco ad quem voluistis intrare ut habitaretis ibi.