Hiezechielis Prophetæ 5:6
Et contempsit judicia mea, ut plus esset impia quam gentes, et præcepta mea ultra quam terræ quæ in circuitu ejus sunt: judicia enim mea projecerunt, et in præceptis meis non ambulaverunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
5Hæc dicit Dominus Deus: Ista est Jerusalem: in medio gentium posui eam, et in circuitu ejus terras.
Read all of Hiezechielis Prophetæ 5
Cross References
Deuteronomy 32:15[Incrassatus est dilectus, et recalcitravit: incrassatus, impinguatus, dilatatus, dereliquit Deum factorem suum, et recessit a Deo salutari suo. + 32.15 Incrassatus est dilectus, etc. Sicut Judæi incrassati beneficiis, idololatræ facti sunt: sic quidam Christiani acceptum mysterium corporis et sanguinis Domini in perditionem sibi convertunt.
2 Kings 21:9Illi vero non audierunt: sed seducti sunt a Manasse, ut facerent malum super gentes quas contrivit Dominus a facie filiorum Israël.
Nehemiah 9:16Ipsi vero et patres nostri superbe egerunt, et induraverunt cervices suas, et non audierunt mandata tua.
Nehemiah 9:35Et ipsi in regnis suis, et in bonitate tua multa quam dederas eis, et in terra latissima et pingui quam tradideras in conspectu eorum, non servierunt tibi, nec reversi sunt a studiis suis pessimis.
Psalms 106:20Misit verbum suum, et sanavit eos, et eripuit eos de interitionibus eorum. 1
Jeremiah 8:5Quare ergo aversus est populus iste in Jerusalem aversione contentiosa? Apprehenderunt mendacium, et noluerunt reverti. + 8.5 Quare ergo, etc. HIER. Quanto eos ad pœnitentiam provocavi, tanto magis recesserunt, non tam studio peccandi, quam me superandi.