Hiezechielis Prophetæ 7:10
Ecce dies, ecce venit: egressa est contritio, floruit virga, germinavit superbia,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 7
Cross References
Numbers 17:8sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi: et turgentibus gemmis eruperant flores, qui, foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt. + 17.8 Invenit germinasse virgam, etc. ORIG., ubi supra. Cum sacerdotium Aaron, etc., usque ad, sed nostra adhuc corpora usque in finem mundi differunt a gloria resurrectionis. ID. Virga arida germinat, etc., usque ad corporis in resurrectione germinabit. Virgam, GREG., lib. IV Moral., cap. 29. Carnem Christi, quæ de radice Jesse succisa et mortificata, etc., usque ad corona martyrum, gratia continentium. Turgentibus, etc. ORIG. Hac vero ratione, etc., usque ad sed secundum Scripturam in mille generationes. ORIG., ubi supra. Possumus etiam sic intelligere eorum, etc., usque ad qui sunt charitas, gaudium, pax et cæteræ virtutes Gal. 5..
Proverbs 14:3In ore stulti virga superbiæ; labia autem sapientium custodiunt eos. + 14.3 In ore stulti. Quia stulti per vaniloquium humiles, quos despiciunt, affligunt; sed hi per doctrinam sapientium, ne decipiantur, se muniunt.
Isaiah 10:5[Væ Assur ! virga furoris mei et baculus ipse est; in manu eorum indignatio mea. + 10.5 Væ Assur. ID. Hucusque contra decem et duas tribus, etc., usque ad et non solum captivavit, sed partim delevit.
Isaiah 28:1[Væ coronæ superbiæ, ebriis Ephraim, et flori decidenti, gloriæ exsultationis ejus, qui erant in vertice vallis pinguissimæ, errantes a vino. + 28.1 Væ coronæ superbiæ. ID. Huc usque ad consummationem mundi, etc., usque ad nec pœnitentiæ fructum salutis habuit. Vallis pinguissimæ. Gethsemani fertilitate frugum, per eam erat eis ascensus in civitatem, et ibi figebant aliqui, ludi causa, tentoria dum in civitate morabantur.
Ezekiel 12:23Ideo dic ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Quiescere faciam proverbium istud, neque vulgo dicetur ultra in Israël: et loquere ad eos quod appropinquaverint dies, et sermo omnis visionis.
Ezekiel 21:10ut cædat victimas, exacutus est: ut splendeat, limatus est: qui moves sceptrum filii mei, succidisti omne lignum.