Hiezechielis Prophetæ 7:12
Venit tempus, appropinquavit dies: qui emit, non lætetur, et qui vendit, non lugeat: quia ira super omnem populum ejus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 7
Cross References
Isaiah 21:12Dixit custos: Venit mane et nox; si quæritis, quærite; convertimini, venite.] + 21.12 Venit mane, etc. Quasi populo meo dabo lumen lætitiæ, etc., usque ad operatione, et sic audiam vos.
Isaiah 24:2Et erit sicut populus, sic sacerdos; et sicut servus, sic dominus ejus; sicut ancilla, sic domina ejus; sicut emens, sic ille qui vendit; sicut fœnerator, sic is qui mutuum accipit; sicut qui repetit, sic qui debet. + 24.2 Erit. ID. Omnes similiter vel pro bonis remunerabuntur, vel pro malis damnabuntur. Nulla diversitas erit inter nobilem et ignobilem, sacerdotem et laicum, servum et dominum, etc. Omnes enim exæquo stabunt ante tribunal Christi; nec erit acceptio personarum apud Deum. Sic sacerdos. Bonus populus cum bono sacerdote percipiet coronam vitæ; mali simul sustinebunt tormenta gehennæ sine acceptione personæ. Terra. ID. Terrena opera ad nihilum redigentur, ut abolita imagine terreni hominis permaneat imago cœlestis. Caro enim et sanguis regnum Dei non possidebunt, quia mortale hoc induet immortalitatem.
Jeremiah 32:7Ecce Hanameel filius Sellum, patruelis tuus, veniet ad te, dicens: Eme tibi agrum meum qui est in Anathoth, tibi enim competit ex propinquitate ut emas. + 32.7 Ecce Hanameel, filius. Helchias et Sellum, etc., usque ad voluminis hujus monstrat exordium. Eme tibi agrum. Ager iste sacerdotalis, cujus emptio atque possessio Jeremiæ defertur, est in Anathot in terra Benjamin. Quorum primum obedientiam, secundum filium dextræ sonat; et convenienter appetit ejus emptionem, in quo obedientia et virtus Domini versabatur.
Ezekiel 6:11Hæc dicit Dominus Deus: Percute manum tuam et allide pedem tuum, et dic: Heu ! ad omnes abominationes malorum domus Israël: quia gladio, fame et peste ruituri sunt.
Ezekiel 7:10Ecce dies, ecce venit: egressa est contritio, floruit virga, germinavit superbia,
Ezekiel 12:23Ideo dic ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Quiescere faciam proverbium istud, neque vulgo dicetur ultra in Israël: et loquere ad eos quod appropinquaverint dies, et sermo omnis visionis.