Hiezechielis Prophetæ 7:19
Argentum eorum foras projicietur, et aurum eorum in sterquilinium erit: argentum eorum et aurum eorum non valebit liberare eos in die furoris Domini: animam suam non saturabunt, et ventres eorum non implebuntur, quia scandalum iniquitatis eorum factum est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 7
Cross References
2 Kings 7:15Qui abierunt post eos usque ad Jordanem: ecce autem omnis via plena erat vestibus et vasis quæ projecerant Syri cum turbarentur: reversique nuntii indicaverunt regi.
Ecclesiastes 5:10Ubi multæ sunt opes, multi et qui comedunt eas. Et quid prodest possessori, nisi quod cernit divitias oculis suis?
Isaiah 30:22Et contaminabis laminas sculptilium argenti tui, et vestimentum conflatilis auri tui, et disperges ea sicut immunditiam menstruatæ. Egredere, dices ei. + 30.22 Et contaminabis laminas. ID. Idola scilicet quæ ad similitudinem veritatis artifex lingua composuerit, in splendore eloquentiæ quod significat argentum et in ratione sapientiæ quod significat aurum comminues, et disperges, et immunda judicabis.
Ezekiel 14:3Fili hominis, viri isti posuerunt immunditias suas in cordibus suis, et scandalum iniquitatis suæ statuerunt contra faciem suam: numquid interrogatus respondebo eis?
Ezekiel 44:12Pro eo quod ministraverunt illis in conspectu idolorum suorum, et facti sunt domui Israël in offendiculum iniquitatis: idcirco levavi manum meam super eos, ait Dominus Deus, et portabunt iniquitatem suam.