Hiezechielis Prophetæ 7:20
Et ornamentum monilium suorum in superbiam posuerunt, et imagines abominationum suarum et simulacrorum fecerunt ex eo: propter hoc dedi eis illud in immunditiam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
21Et dabo illud in manus alienorum ad diripiendum, et impiis terræ in prædam, et contaminabunt illud.
Read all of Hiezechielis Prophetæ 7
Cross References
Judges 8:27Fecitque ex eo Gedeon ephod, et posuit illud in civitate sua Ephra. Fornicatusque est omnis Israël in eo, et factum est Gedeoni et omni domui ejus in ruinam. + 8.27 Fecitque ex eo Gedeon ephod, etc., AUG., quæst. 41 in Jud. Quæritur quid sit Ephod vel Ephot, etc., usque ad ut sic interiret filiorum proles numerosa, sicut postea testatur Scriptura. AUG. Intelligendum est per prolepsim dictum esse quod fecerit Gedeon Ephod contra legem Dei ex auro quod devictis hostibus erat ablatum, ut simul diceretur unde erat aurum et quid de illo sit factum. Factum est enim hoc peccatum in fine dierum Gedeon: quando consecuta sunt mala quæ annectit Scriptura, postquam dixit quot annis in diebus Gedeon terra quievit. Postquam. ID., quæst. 43. Et factum est cum mortuus esset Gedeon, et aversi sunt filii Isræl, fornicati sunt post Baalim, et posuerunt ipsi sibi Baalberith testamentum ut esset eis in Deum, etc. Et Baalim, et Baalberith idola intelligenda sunt. Major ergo transgressio et fornicatio est a populo post mortem Gedeon, quam illo vivo propter Ephod. Quod et si illicite factum erat, tamen de sacramentis tabernaculi erat: hæc vero idololatria non habet falsam paternæ religionis defensionem. Unde etiam si non in fine temporis Gedeon Ephod factum est, sed ante factum est, ita Deus patienter tulit, ut pax in terra perseveraret, quia licet factum erat quod prohibuerat, non tamen longe recessum erat ab illo qui tale aliquid in tabernaculo suo in honorem suum fieri jusserat. Nunc vero graviora commissa, et apertam post idola fornicationem populi noluit esse impunitam.
2 Kings 21:7Posuit quoque idolum luci quem fecerat, in templo Domini, super quod locutus est Dominus ad David, et ad Salomonem filium ejus: In templo hoc, et in Jerusalem quam elegi de cunctis tribubus Israël, ponam nomen meum in sempiternum.
1 Chronicles 29:1Locutusque est David rex ad omnem ecclesiam: Salomonem filium meum unum elegit Deus, adhuc puerum et tenellum: opus namque grande est, neque enim homini præparatur habitatio, sed Deo.
2 Chronicles 3:1Et cœpit Salomon ædificare domum Domini in Jerusalem in monte Moria, qui demonstratus fuerat David patri ejus, in loco quem paraverat David in area Ornan Jebusæi. + 3.1 In area Ornan. RAB. Ecclesia per aream signatur, etc., usque ad sed cum Christus eam respexit, pacis in se et locum invenit et nomen.
2 Chronicles 36:14Sed et universi principes sacerdotum et populus prævaricati sunt inique juxta universas abominationes gentium, et polluerunt domum Domini quam sanctificaverat sibi in Jerusalem.
Psalms 48:2[Audite hæc, omnes gentes; auribus percipite, omnes qui habitatis orbem: + 48.2 Odite hæc, omnes gentes. CASS. Nullum excipio, etc., usque ad quando scilicet separabuntur zizania a tritico, oves ab hædis. 1